Glose
Vivum.Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum.Per dies.Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus praesentis saeculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.